haec dicit Dominus vade et accipe lagunculam figuli testeam
a senioribus populi et a senioribus sacerdotum
et egredere ad vallem filii Ennom quae est iuxta introitum
portae Fictilis et praedicabis ibi verba quae ego loquar ad te
et dices audite verbum Domini reges Iuda et habitatores
Hierusalem haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego
inducam adflictionem super locum istum ita ut omnis qui
audierit illam tinniant aures eius
eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et
libaverint in eo diis alienis quos nescierunt ipsi et patres
eorum et reges Iuda et repleverunt locum istum sanguine
innocentium
et aedificaverunt excelsa Baali ad conburendos filios suos
igni in holocaustum Baali quae non praecepi nec locutus sum nec
ascenderunt in cor meum
propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non vocabitur
locus iste amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis
Occisionis
et dissipabo consilium Iudae et Hierusalem in loco isto et
subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum et in manu
quaerentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam
volatilibus caeli et bestiis terrae
et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum omnis qui
praeterierit per eam obstupescet et sibilabit super universa
plaga eius
et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum
suarum et unusquisque carnes amici sui comedet in obsidione et
in angustia in qua concludent eos inimici eorum et qui quaerunt
animas eorum
et conteres lagunculam in oculis virorum qui ibunt tecum
et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum sic conteram
populum istum et civitatem istam sicut conteritur vas figuli
quod non potest ultra instaurari et in Thofeth sepelientur eo
quod non sit alius locus ad sepeliendum
sic faciam loco huic ait Dominus et habitatoribus eius ut
ponam civitatem istam sicut Thofeth
et erunt domus Hierusalem et domus regum Iuda sicut locus
Thofeth inmundae omnes domus in quarum domatibus
sacrificaverunt omni militiae caeli et libaverunt libamina diis
alienis
venit autem Hieremias de Thofeth quo miserat eum Dominus
ad prophetandum et stetit in atrio domus Domini et dixit ad
omnem populum
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego
inducam super civitatem hanc et super omnes urbes eius universa
mala quae locutus sum adversum eam quoniam induraverunt
cervicem suam ut non audirent sermones meos